

Liber Deuteronomii*
Caput 33: Versus 20
Et Gad ait.In benedictione Gad videtur praedicere potentiam virorum fortium vel judicium, qui de illa tribu fuerunt, sicut Jephte, et alii multi.In latitudine.Quia omnis plenitudo benedictionis supra Christum requievit, unde suos benedixit.Gad.Id est, accinctus, Christum significat, qui contra spirituales nequitias pugnaturus, in infirmitate carnis virtute divinitatis praecinctus apparuit, secundum illud:Indutus est Dominus fortitudinem et praecinxit se[Psal. 112.]. Et alibi:Dominus fortis et potens in praelio,etc. Hic in latitudine benedictus est, quia non in solis Judaeis, sed in omnibus gentibus amplissimum regnum accepit. Inde Prophetia ait:A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini.Sed quia per humilitatem passionis ad hanc gloriam pervenit, de morte ejus subjungit:Quasi leo requievit. Potestatem habeo ponendi animam meam[Joan. 10.]. Potestas mortis, non necessitas exprimitur; unde:Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam.[Ibid.]Quasi leo fremuit.Quidquid enim dixit, potenter implevit.Cepitque brachium et verticem.Cum resurgens a mortuis fortitudinem inimicorum sibi subjugavit. Cepit quoque verticem, id est, mundani imperii sublimitatem ad suscipiendam fidem inclinavit; unde:Et adorabunt eum omnes reges; omnes gentes servient ei[Psal. 71.]. Sequitur de novo statu regni ejus.